16 Cic. Planc. 38–41

38Tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. Fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. Cuius tu tribus venditoremvenditorem] emptorem Sylvius et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. At Voltiniam; libetIubet T: iubet a enim tibi nescio quid etiametenim T de illa tribu criminari. Hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum Lemonia, quid cum OufentinaOufentina Baiter: Vfentina TE: Vientina cett., quid cum ClustuminaCrustumina ς? Nam MaeciamMaeciam E: m. (iii p) eciam agp: etiam T: tertiam (tres ψς) etiam cett., non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. 39Dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptascorruptas TE: om. cett.? Quid enim potespotes Wunder: potest codd. (cf. § 7) dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? 40Tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convocesinscio convoces scripsi: insieco notes T: in sicco (in suto Σ: in sicto Σ mg.: inscio ς) notes (voces b1) codd. et tuos et tuorum amicorumamicorum TE: om. cett. necessarios, iniquostu me ... iniquos del. Wunder veliniquos vel Orelli: vel (aut k) iniquos (inimicos bk) vel (om. b1) codd.: inimicos vel Garatoni meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque meeos qui me TEa ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? Non enim, 41si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.