13 Cic. Planc. 31–33

31 ↷Pater vero“, inquit,etiam obesse filio debet.“ O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! Pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimussi sordid. TE: sordid. cett., tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. 32Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominisnominis T: om. E: ordinis cett. ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudatalaudanda Σg sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?

33Asperius“, inquit,locutus est aliquid aliquando.“ Immo fortasse liberius.At id ipsum“, inquit,non est ferendum.“ Ergo eiii Tc: hi cett. ferendi sunt qui hochoc TE: om. cett. queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Ubinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebatdebeat Tb1c? Equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibusomni T ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociterferociter] fortiter T et libereet libere om. Schol. dicta commemorem?