10 Cic. Planc. 24–26

24 ↷Aliquid praetereatimide dicamdicam Schol.: dico cett., sed tamen dicendum estnon enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. Appellavi populum tributimtributim TE: tribuum ag: tribubus cett., submisi me et supplicavi; ultro me herculemehercules Ta se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. Valuit causa rogandi, non gratia. 25Nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. Nam utut om. T omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsaipsa] haec Schol. semper est gratiosissima quae estest om. T officio necessitudinis coniuncta maxime. Neque enimenim TE: om. cett. ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meaesalutis meae TE: meae a: meo cett.. Non potentia mea sed causa rogationis fuitfuit om. T gratiosa. Nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. 26Etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentisabsentis TE: om. cett. honori fuisset, ei meas praesentispraesentis T (corr. m. 1): praesentes cett. preces non putas profuisse? An Minturnenses coloni, quod C. Marium ee Schol.: om. cett. civili ferroferro Schol.: errore (cruore ς) codd. atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusquefluctibusque confectum k recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servaratservarat TE: servaverat cett. votis, ominibus lacrimisquevotis omnibus lacrimisque TE: lacrimis votisque omnibus cett.: corr. Baiter prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsumvi pulsum TEbk, Schol.: impulsum cett. vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quemquem TEb1: quod cett. reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?