1 Cic. Planc. 1–3

1Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. 2Nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. Video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summumsummum TEb3k: suum cett. meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. Itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsitobstet E qui me ipsiipsi TEa: ipsum cett. maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis etdignitatis et TE: dignissimum ag: diligentissimum cett. salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisseelegisse T1 quam metuendum ne vobisnobis T id ille magna ratione fecisse videatur. 3Quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudicesneque adrogo iudices TE: iudices neque adrogo cett., ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutumconsecutum TEa: consecuturum cett. putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectandaexpetenda Σac, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipiomaioris suspicio TE quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.