5 Cic. Phil. 9, 10–12

10Reddite igitur, patres conscripti, ei vitamei vitam V2ns: si vitam V1: civitam t: vitam ei b cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorumvivorum ante posita habent nst: om. b. Perficite ut is quem vos inscii ad mortemad mortem inscii D misistis immortalitatem habeat a vobis. Cui si statuam in rostris decreto vestrodecretis vestris V statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabitinobscurabit D oblivio. Nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantempraestantiam D in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium famaomn. mort. fama] testificatio sempiterna Cus. celebrabit. Nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis acac V: et D paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. Omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iurisiuris om D habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. Necneque D enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit. 11Ita ea quaeitaque quae D proficiscebantur a legibus et abab V: a D iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituereconstituere D litium actiones malebat quam controversias tollere. Ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magismagis ns: maius Vbt monumentum gratigrati V1: gratiae (-a V2t) cett. senatus quam clari viri futurum sit. 12Multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. Est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. Et quidemequidem D etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.