3 Cic. Phil. 9, 5–7

5 ↷Itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, doleremdolerem bn2: dolorem cett. equidemquidem V tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumentomonimentis D, sed luctu publico esse ornandamornandam Vt: orandam n1: honorandam n2s: decorandam b putarem. Nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? Secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset. 6At ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publicapro re p. V: p. r. D susceptum vitae finem forefore V: allaturum D, maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. Multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendireci**endi V1: reci*piendi V2 sesui coni. Müller etet (ante hospitum) om. V curandi potestas fuit. Aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. At ille properans, festinansfestinansque D, mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit. Cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, 7quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines OctaviumOctavium Leptines D nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.