2 Cic. Phil. 9, 4–5

4Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque adad nostram D meam memoriam in rostrisin rostris ante steterunt habent D: iustus honos: eiseis om. V enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magniet magni viri D, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. Nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. At ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. Nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendosrespiciendos V liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis AntiochiAntiochi regis D, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. 5Reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestarethonestavit Cobet, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaretrestat Ernesti. Atquiatque D et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obitaobita t: habita Vbns honori fuit.