4 Cic. Phil. 8, 11–14
11Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. Quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aequeid aeque Vb: id t: idem ns commode facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile estest D: esset V, tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata. 12Sed quaeso, Calene, quid tu? Servitutem pacem vocas? Maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? Quae causa iustior est belli gerendigerendi om. Cus. quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posseesse posse Pluygers, si velit. Immo aliae causae iustaealia causa iusta D, haec necessaria estest om. D. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo bis laberislaberis Faernus: liberis V: falleris D: primum quod tuas rationes communibus interponisanteponis D; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regnoaut iuc. in regno Vst: in regno aut iuc. bn putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit. Quin etiametiam D: etiam enim V: etiam memini Faernus de illo homine queri solebas: 13quid te facturum de belua putas? Atque aisatque ais V: atque es t: atqui es bns eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. Honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et eet e V: om. D re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersitinterest D inter te et illos? Pater tuus quidempater tuus quidem V: qui (-id s) pater dem (dein ns) tuus nst: quid pater tandem tuus b, quo utebar sene auctoreauctore om. D adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. 14Quid? nos a patribus num aliter accepimus? Ergo is tibi civiscivis post omnis transp. Schwartz, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. „Quod L. OpimiusL. om. D consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.“ Senatus haec verbis, Opimius armis. Num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellumaut Q.] atq. V: an Q. coni. Halm, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatussenatus Ferrarius: senatorem codd., compluris alios summos viros qui cumcum] cum L. D Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularisconsulares VD: corr. Ferrarius, eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt.