3 Cic. Phil. 8, 8–10
8Hoc bellum quintum civile geritur – atque omnia in nostram aetatem inciderunt – primum non modo nonmodo non Vb: modo nst in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. Cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorumnos deorum V: deorum nos n2: deorum cett. immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. 9In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum sese divisurum D confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. Omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntursecuntur Vnst Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, sihomines agrestes si om. V homines illi ac non pecudes potiusilli ac (an V) non pecudes potius V, Faernus: sunt illi potius quam pecudes D, inani spe ad aquas usque et Puteoloset Puteolos Vns (-las ns): Puteolanas bt pervehuntur V (e coll. mea) D: provehuntur ed. R pervehuntur. Ergo habet Antonius quod suis polliceatur. Quid nos? num quid tale habemus? Di meliora! id enim ipsum agimus nene] p. ne V quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. Invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicisviderunt enim ex mendicis V: sui enim ex me didicerunt D fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. 10Quid? Nos nostris exercitibus quid pollicemur? Multo meliora atque maiora. Scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eiset his ... et his D qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iuraiura leges D, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.