2 Cic. Phil. 8, 4–7
4 ↷Quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiantfiant V: sint D sine vi, sine multamulta V: tumultu D, studioet studio D, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim belli nomen tolleturtolletur] tolleitur V: tollitur D, municipiorum studia tollenturtolluntur D; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. 5Sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsideturMutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potestpotest pax D esse certior? Illud vero quis potest bellum esse dicere? ConsulemConsulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus exex D: et V gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidemC. quidem bns: quidem V: equidem t Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. Decernendi enim tempus nondum eraterat V: venerat D belli D: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. 6Ergo illi nunc et eorumet eorum Vb: ceterorum nst exercitus in pace versantur. Non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistitobsistit V: obsidet bt: om. ns, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: „Deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.“ Quae pax potest esse maior? Dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esseesse om. D dixit. Utrum hoc bellum non est, 7an estan est Müller: an etiam D: etiam V tantum bellum quantum numquam fuit? Ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latasSulla latas] con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. De proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.