11 Cic. Phil. 8, 32–33

32Etenim, patres conscriptiP. C. om. D, cum in spem libertatis sexennio postpost om. D sumussumus Vb: simus nst ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivicaptivi servi V frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? Equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. Non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnemtimidi sint ut omnem V: timidis induto ẽ nem t: timidis in tuto est ne ii (hi) cett. populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi utut Vb: ut huic nst se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisosesse et inrisos nst facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. Hunchuic (hinc b) enim reditum ad Ant. prohibere D enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. Quibus geram morem. Redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiamcum re p. in gratiam Vb: in r. p. gratiam nst redierint, veniam et impunitatem dandam puto.

33Quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut adet aut ad (om. ad s) D: ita quia ad V: atque ad Christ C. Pansam aut ad A. Hirtium consulesaut ad A. Hirtium consules] aut A. (ad bn) Hirtium coñs. D: consul aut ad A. Hirtium V aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primasprimas om. V adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. Si quis eorum qui cum M. Antonio sunt feceritsi quis ... fecerit om. D quodquo D honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque dieprimo quoque die om. V ad senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus essetesset V: fuerit D praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.