10 Cic. Phil. 8, 28–31
28 ↷Haec tu mandata, L. PisoL. (ante Piso) om. V, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis iratinimis irati Vb: miserati nst revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. AntoniM. om. D Cotylae concessimus? Cui portas huius urbis patere ius nonnon fuit D erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usiusi cod. Ferrarii: i Vt: sed s1: si s2: hi b: om. n in ras. contra suam dignitatemdignit. suam D venditabant. 29O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animisanimis V: armis D solum debet sed etiam oculis servire civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducerereducere D hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est periculum? Nam si maximum in discrimen veniturvenietur D, aut libertas parataparta D victori est aut mors propositaexposita D victovicto D: vicit V: victis Halm: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. Nam illud quidem non adducor ut credam, 30esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui laborilabori, qui scripsi: labori eius V: laboribus qui eius n: labori eius (huius s) qui eius bs, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populoet senatui et populo Halm: et a senatui (-u D) et (et a D) populi (-o D) codd. Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesseadesse Faernus: cogitare adesse codd. animo, semper aliquid pro re publica aut cogitareaut cogitare om. D aut facere aut dicere. 31Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendiconveniendũi V potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque etet om. V debilis primus veniebat in curiam. Huius industriam maxime equidemquidem V vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.