1 Cic. Phil. 8, 1–4
1Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. Nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbiverbi Vb: om nst asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. CaesarisL. D: C. V, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. Quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romanip. R. V: rei p. D provideret. 2Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam sese ante dicturum hab. D, om. V; post aliam inser. Halm, post fuisse Baiter dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? At in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententiain sententia quidam D non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esseut tumultus non sit, tumultus autem esse Isidorus, Origg. xviii. 1. 7: ut tumultus esse V1 med. omissis: sine tumultu, tumultus (ut tum. V3) esse V2D sine bello non potest. 3Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultumnullum tumultum nom. D esse quam bellum hinc intellegi potestpotest V: licet D quod bellobello Isidorus: bello Italico V: bello Gallico D vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. 4Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? Sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. Nolumusnolimus V hoc bellum videri.