8 Cic. Phil. 7, 21–25
21Dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. Quae potest pax esseesse pax D M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos illeille vos D (ita mox) poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? Age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? An equites Romanos amplectetur? Occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. Qui frequentissimi in gradibus Concordiae steteruntsteterunt D: sederunt V, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, sagaarma saga D: armato V: armati coni. Halm, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius? 22Nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. Ita, quoditaque quod D: itaque Nipperdey erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. Quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eisoppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D pacem cum populo Romano esse posseesse posse V: habere possunt D? 23An cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretisdesideret ns: desideres bt? Laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos sisi om. D qui militiam subterfugissent. Haec iam tota Italia fientfiunt D. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. Quae potest esse maior discordia? In discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest. 24Ut omittam multitudinem, L. VisidioVisidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudarecollaudaremus nst debemus, poteritne esse pacatus Antonius? Quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D. 25Bruto qui Gallia prohibuit? Iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsusei qua exclusus D et repudiatus est? Omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarumplena disc. om. V1, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatismittatis V.