6 Cic. Phil. 7, 16–19
16 ↷Poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitatecivitatem V: civitate M. Halm videatis D Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidemLucium ego ne gauium quidem V: L. egnatium quidem D. Sed, ut video, dominabitur Lucius. Estest D: sed V enim patronus quinque et trigintaquinque et triginta V: xxxv D tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratusmagistratum V: magistratuum comitia coni. Halm partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas itemidem D sine suffragio esse voluit, patronus eorumeorum V: forum t: fori bns (cf. § 5) qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii. 17Quis huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. Quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. Cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix. 18Qui familiarem iugularitiugularat D, quid isis Faernus: si V: hic D occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causafecerit ... causa om. D quid facturum putatis? Non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non quereturqueretur Vb1t (-aer- Vb1): queret b2ns (-aer- b2) M. om. V1 expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiatfiat V: sit D (sit at t) civium perditorum? Ut nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hicii ... et ii V: illi ... et hi D ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserintpraesidiis cesserint D, illi parati sint ad nutum futuri? Ego vero metuo, si hoc tempore consilioconsilii V: consiliis coni. Halm lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur. 19Nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutumnouolutum V: noluo latum Cus.: obvolutum Muretus reformido. Qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimusomittimus V, Cus.: -emus D, pace numquam fruemur.