3 Cic. Phil. 7, 7–10

7 ↷Itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamenmihi tamen D in primis fuit optabilisomne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumusego igiturigitur V: itaque D pacis, 8ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sumnihil enim mihi adrogosine pace civili certe non fuissempericulose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi eritsi erit D vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaroexplicaro Vb2: explicavero cett. repudietisego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. AntonioM. om. V esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus. 9Cur igitur pacem nolo? Quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. Quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis.

Quid est inconstantia, levitate, mobilitatemobilitate levitate D cum singulis hominibus, tum verovero inconstanti V universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritisiudicaritis V2: -aretis V1: -abitis t: -avistis bns, 10cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritosmerito V illi quidemquidem illi D honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tumtum Halm: cum V: om. D Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. CaesaremC. om. D secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastisiudicavistis D cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.