9 Cic. Phil. 5, 23–26

23 ↷Quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. 24Post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. At quo? In provinciam firmissimorum et fortissimorumet fortissimorum om. V1 civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissentbellum inferre potuissent V, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. At ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedetcircumsedit (-de V1) V2D: corr. Faernus Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicaerei p. V: p. r. D natum. 25Ergo Hannibal hostis, civis Antonius? Quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliaturaut ante moliatur om. V et cogitet? Totum iter AntoniorumAntonii V2D quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quasquas V: quae D non faciebat Hannibal, quiaquia D: qui V1: quam V2 multa ad usum suumsuum om. D reservabat: at hiat hi Naugerius (2): et hii b: haec V: haec ii nst vivent V: vivunt ed. Campani, qui in horam viverent, non modo de fortunis et deet de V: de D bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.

Ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicaefamam rei p. b, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? Legatos decernisdecernitis (cern. t) D? Si, ut depreceredeprecentur D, contemnet; si, ut imperesimperetis (-petr- t) D, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmusvidimus D populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Ut omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello. 26Quamvis dicant quod quosdam audio dicturos:Legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur“, tamen legatorum nomen ipsum et animos mollietmolliet D: hominum V: hominum molliet Graevius et belli celeritatem morabitur.