7 Cic. Phil. 5, 18–21
18 ↷Illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditunon modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; dede V, Cus.: e D templo carcerem fieri; opertisapertis Cus. valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere. 19Huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiametiam hoc loco posuit Halm: ante Kal habet V, post huc D: fort. huc nisi venirem etiam fabros (del. Kal. Sept.) fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. Veni postridie: ipse non venit. Locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculipericula D minae postulabant. At ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet – fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso XXXxxx ns: triginta cett diebus anteante me D – inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d.a d.] ad D: om. V XIII. Kalendas Octobris. Ipse interea XVIIxvii t: septemdecim cett. diesdies b: diebus V: dies, ut digestio potius quam declamatio videretur nst de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. 20Cum is dies quo me adesseadesse D: ad V iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem exex V, Cus.: om. D ore impurissimo evomuit. Quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. Hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. Tantum quisquetantum quisquerat divisor D med. omissis habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius. 21Quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos VII viros fuisse, nihil placere ratum esse quodquod V: quod elegissent aut quod D ab eis actum dicereturdicetur Madvig.