6 Cic. Phil. 5, 15–18

15 ↷Atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. En causamen causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferreturferetur V, Cus., ut eos iudices haberemus quos hospitesquos socios ad epulas hospites D habere nemo velit. Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est. 16Sed illud os, illam impuritatem caeni fuissefuisse V: fecissent D ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimereturimprimeret D rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumquecognitumque om. D esset quam multos in civitate turpis haberemus. Hanc ergohanc ego b huius modi D et reliquas eius modi leges, etiam si sine vivi om. V salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? 17An illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbempost conditam urbem om. D palam secum habuerithabuerit V: habuit D armatosarmatos] si post conditam urbem add. D? quod neque reges nostrinostri om. D fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. Non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis. 18Atat om. D hanc pestem agmen armatorum sequebatur; CrassiciusCrassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V, Mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent.