4 Cic. Phil. 5, 9–12

9 ↷Sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? Primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbeurbe om. D prohibentur castellis et operibus, itaita hoc loco habet n2 (ita ed. k., Madvig): ante castellis cett. ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres. 10Quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisqueeisque V: suisque D legibus populum non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniiscoloniis ns: colonis cett in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. Quamvis enim resenim res V: ergo leges D bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eaeeae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b leges nonnon om. D sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est. 11Illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertiumsestertium om. D septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertitvertit D, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuissepotuisse] K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4. Quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausitilli tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers domus? Decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex commentariis C. CaesarisC. om. D, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebantcalebant om. D in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. 12Neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceretex Caesare diceret D, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquamnumquam V: tamquam D facta ad aerarium deferebanturreferebantur D. Huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerumearumque rerum D falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domounam in domo V: unam in domum Garatoni coacervata est ut, si hoc genus pecuniaepecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae iure redigaturiure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli, non sit pecunia rei publicae defutura.