2 Cic. Phil. 5, 3–6

3 ↷Primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt. 4Quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudanturlaudatur V? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. Atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et deut et de D: ut et V: ut de Halm praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque temporetempore V: die D referretur. Placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidemlegionum... quidem om. V1 legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Utrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem? 5Hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter CotylonemCotylonem bt (cf. Plut. Ant. 18): Cotyian Cotyionem V1 (an post Cotyian add. V2): Cotylam eam (iam n2) ns: Cotylam ante Stangl inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? Qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!quamquam suspicor quid dicturi sintsunt D quidam eorum, qui post me rogabunturfacilius contra dicerem si quid videretur. Est enim opinio decreturum aliquem M. AntonioM. nst: om. Vb illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum civile hostihosti Vb: hostilia nst arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? Equitatum dico? Dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius estest Lambinus: om. codd.. 6Tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecuniaexercitu pecunia D, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae excusationes sunt:Meus amicus est.“ Sit patriae prius.Meus cognatus.“ An potest cognatio propior ullaulla propior D esse quam patriae in qua parentes etiam continentur?Mihi pecuniam tribuit.“ Cupio videre qui id audeat dicereattri. D. Quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini.