19 Cic. Phil. 5, 52–53

52Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. Nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio trienniotriennium V: corr. Lambinus ante legitimum tempus magistratusmagistratus Poggius: magna V: magistratum Halm petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari.

53De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum:senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetorepro praetore suppl. Lambinus auctoritatem secuti libertatem populi Romaniauctoritatem ... Romani suppl. Garatom ex iii. 37 auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsisipsis coni. Müller: iis V liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambovealter ambove (ita Poggius) si eis videretur Vrsinus Poggium secutus: aa. uesieu V1: aa. designati V2, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetorepro praetore δ: populo Romano V: del. Poggius pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi possethaberent ... posset Schütz: habent ... possit V: habeant ... possit Poggius, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.“ Dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.