18 Cic. Phil. 5, 48–51

48 ↷Nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, nene Poggius: non V verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. 49Ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carumcarum Ferrarius: clarum V (cf. 1. 35) haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Utinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimusclarissimus Cus.! Quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. Eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus caruscarus suppl. Muretus est, tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. 50Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? Quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? An hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit?At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.“ Nullus iste timor esse debet. Omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorumconsiliorum suppl. Halm hoc loco (cf. x. 20 et 23), ante omnium Faernus atque factorum. Ita enimita enim ut enim V: ita enim animatus coni. Müller ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnis habeo cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. 51Quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. Audeoaudeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2) etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatispost temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sitsit] est coni. Halm qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.