17 Cic. Phil. 5, 45–48

45 ↷Sed saepe spero fore huius adulescentis ornandiornandi coni. Müller: hortandi honorandi V1 (-que add. V2): honorandi Halm et nobis et populo Romano potestatem; 46hoc autem tempore ita censeo decernendum:quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaquequartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetoriopraetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratummagistratum Faernus: mac V petetpetet V: appetet V2 peteret Schütz, ita haberi ut haberi per legesut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli liceret, si anno superiore quaestorquaestor V: praetor Vrsinus fuisset.“ Quid est enim, 47patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. Itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essentesset Mommsen petitionis inter aequalis. Ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta estest Faernus: sunt V. 48At vero apud antiquos Rulli, Decii, CorviniCorvi Pighius multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. FlamininusFlaminius V, Cus.: corr. Faernus admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerintpopulus Romanus ... auxerit V, Cus.: corr. Poggius, nomen ornarintornarit Cus.. Quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio ettertio et xxx V tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo iudicari potest virtutisvirtutis V2: virtus V1, Cus. esse quam aetatis cursum celeriorem.