16 Cic. Phil. 5, 42–45

42Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu AntoniusAntonius del. Cobet. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. 43Quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. Subvenit enimenim ed. R: etiam V rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratiorparatior Poggius: partior V: paratiore Halm et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates. 44Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusquehominibusque Faernus: omnibusque V gratissima. Et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Illeille Ferrarius: ille in V adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatislibertati ed. R contra Antonium confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est. 45Demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetoresit pro praetore Ferrarius: et pro pop. R. V eo iure quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetatiilli aetati Poggius: illa aetati V: illa aetate Graevius, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. Itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur.