15 Cic. Phil. 5, 40–41

40 ↷Quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum:cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum, 41Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere otifelicitate ... oti om. Cus. reponere Poggius: re V: fort. ponere, cf. § 49, pacis, concordiae, libertatislibertatis] que felicitate add. Cus., eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro velletvelit Ernesti ex huius ordinis sententia statui placere.“ Qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quiaqui V: corr. Poggius iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.