14 Cic. Phil. 5, 38–40

38Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illaqui illa Muretus quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. Quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. 39Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cumcum Poggius: quim V1: quod V2 bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordiaet misericordia scripsi: & iā V e coll. mea (ex et mĩa i. e. misericordia ortum), del. Lambinus: et clementia vel et mansuetudine coni. Halm id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducereadduci Lambinus? Quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Utinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperiimperio V: corr. ed. R populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. 40Sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiataexpiata Faernus: expieta V1: ex pietate V2 Sex. Pompeio rei publicae conservato.