13 Cic. Phil. 5, 35–37

35Altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquamquamquam] atque Manutius in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laeteturlaetetur ed. R: laetentur V. Laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est. 36Quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo:cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.“ 37Huic tanto merito Bruti, patres conscriptip. c. Bruti V: corr. Poggius, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniiscolonis V: corr. ed. R imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? Dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur habenda gratia est D. BrutoD. Poggius: q. V qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuitarguit V: corr. Poggius GalliaGalliam V: corr. Ferrarius seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.