12 Cic. Phil. 5, 31–34

31 ↷Verum praeterita omittamus: etiamne hanc morammoram V1: adferemus add. cett., dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?

Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionemmentionem] menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18 nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendamgerendam Lambinus: censeo add. V; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam totatota Muretus: totam V. 32Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? Alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. Hoc vero bellum non est exest ex ed. Gryph.: ex V dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionemoptionem Manutius: opinionem V distributae. 33Legi epistulam Antoni quam ad quendam VII virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat.Quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.“ Enen Lambinus: em V: hem ed. R ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavitdestinavit Ferrarius: destinuit V, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bellobello V: bello, bello Naugerius (1), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est. 34Quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoniexercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse seriussero Cobet decernetis. De re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.