11 Cic. Phil. 5, 28–31
28Age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? Ante diem XIIIxiiii nt. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastisiudicavistis D eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertitvertit D, tumtum Halm: tum deinde V: deinde D milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tumtum D: tum atque V: atque Halm illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastiscomprobastis Faernus: comprobatis V: om. D quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. BrutiD. om. D, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastiscollaudavistis D, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastiscomprobavistis D. 29Quid igitur illo die aliud egistis nisi utut V: ut re nst: ut te b hostem iudicaretis Antonium? His vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquamnum umquam Garatoni: numquam V: num quando D perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? Sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitemtimeam et cogitem om. D. Numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniaminsanam Faernus, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus. 30Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. Tereturteretur V, Cus.: feretur nst: differetur b interea tempus; belli apparatus refrigescent. Unde est adhuc bellum tractumtractum om. D: tantum Cobet nisi ex retardatione et mora? Ut primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam liberelibere V2 in ras.: tuto coni. Halm senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. Quo die primum convocati sumus, adfui ipseadfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit – nec enim ante potuipotuisset (-sem b) tamen D – sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus. 31Omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. Sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte.