10 Cic. Phil. 5, 26–27

26 ↷Minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. Nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus estest D: et V1: est et V2, Cus. armis. 27Non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium FlaccumFlaccum] anfalcum (an f. ns) D et Q. Baebium TampilumTampilum Faernus: Pamphilum codd.qui, si Hannibal non pareret, CarthaginemKarthaginem V ire iussi suntiussi sunt V2D: iusserunt V1: iussi erant Halm: nostrosnostros legatos D quo iubemusiubebimus ns ire, si non paruerit Antonius?ad nostrum civem mittimusad ... mittimus om. D, ne imperatoremimperatorem coloniamque D, ne coloniamcoloniam V, Cus.: coloniamque D populi Romani oppugnet. Itane vero? hoc per legatos rogandum est? Quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad civem mittimusmittimus Vb: mittemus nst ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis?