1 Cic. Phil. 5, 1–3
1Nihil umquam longius hishis om. D Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. Qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nosnos V: non D autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamurnon voc.] convoc. bns: voc. t. Sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem. 2Hic enim dies vobisdies vobis V, Cus.: vobis dies D, patres conscripti, inluxit, haec potestas data esthaec... est del. Cobet ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrumvester Reid (cf. iv. 1), quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis asitis a ns: sit ista V, Cus.: sint a bt populo Romano laudem, quantam gloriam, quantamquantam om. D gratiam consecuti. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. 3Pacem volt M. Antonius? arma deponatponat D, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esseesse quam amicus D fort. maluerit (numeri causa, cf. Zielinski, p. 138) maluit. Nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimumet severissimum om. D iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae.