9 Cic. Phil. 3, 21–24

21 ↷Sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeretintellegitat V quid dicere vellet adhuc neminem inveni. 22Nulla contumelia est quam facit dignus.“ Primum quid est dignus? nam etiam malo multi dignidigni multi D, sicut ipse. An quam facit is qui cum dignitate est? Quae autem potest esse maior? Quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? Deinde:nec timor quem denuntiat inimicus.“ Quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. Nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? En cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publicopublico P R. D campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidumstupidum V: stultum D magis etiam infatuet mercede publica. 23Sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuissettam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero) ferus. Quid enimenim Vc: autem ns: om. t attinuerit D attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. CannutiumCann. Vc: Can. nst, a quo erat honestissimis contionibuscontentionibus D (in V contentionibusque add. post iure) et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? Cui senatus consulto ne intercederent verebatur? De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. Atque id eratat quod erat coni. Halm periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur. 24Ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugereet fugere V: effugere D festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam.