8 Cic. Phil. 3, 19–21

19Sed quid fecit ipse? Cum tot edicta proposuissetproposuisset Naugerius (1): posuisset codd. (cf. iv. 9), edixitedixit Vs: et dixit n: dixit ct ut adesset senatus frequens a. d.a. d. Lambinus: ad codd. VIII. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. At quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo:Si quisqui D non adfuerit, hunchunc om. V1 existimare omnesomnes existimare D poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.“ Quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinentpertitnenat V1: pertineant Halm ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum CaesariCaesari V1: Caes. c: Caesaris V2nst me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum inin om. V1 eo salus et vita optimi cuiusque, libertaset libertas D populi Romani dignitasque consisteret? 20Sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? Num putatisputastis (-ti V1) V aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, sisi V: est D: est, si Faernus illaeillae] ille V: eae c: ęlea t: alea si (est si s) ns epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: inin V1: et V2D ante diemante diem D: ad V IV Kalendas Decembris distulit. Adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. Is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam. 21Quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicarese ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D? Necesse erat enim alterutrumalterum D esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicariiudicari ducibus V (malo numero). Si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refertreferat V (peiore numero) ad senatum? Sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostemhostem esse D confessus sit? Quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. At in rebus tristissimis quantos excitat risus!