6 Cic. Phil. 3, 14–17

14Quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consulnon ante consul om. ct sed etiam hostis Antonius. Nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. Si autem militibussin D exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem nonhostem non Vs: non hostem cnt existimet quem qui armis persequanturpersequuntur D conservatores rei publicae iudicenturiudicantur V? 15At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem utut om. V maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventutein om. V1: iuventuti coni. Halm habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicitqui male dicit Vc (dict V): maledico D impurior? Ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam naturanaturalis D pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. „AricinaAt Aricina coni. Müller mater.“ Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotusquotus V1: notus V2D enim quisque nostrumnostrum om D non est? Quod autem municipium non contemnit is qui Aricinumnon ... Aricinum om. V1 tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipummunicipium D honestissimum? 16Hinc Voconiae, hinc AtiniaeAtiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimilaut. plurimi et honestissimi D. Sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. AtiusAtius Ferrarius: Attius codd. Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerittraxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm. „At avusavus V1c: huius t: avus huius V2ns nobilis.“ Tuditanus nempe illenempe ille Vcn: nempe ille, ille st qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebatfort. solebat spargere (numeri gratia). Vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! Habetishaberetis V2D nobilitatem generis gloriosam. 17Qui autem evenit utut is D tibi IuliaIulia V: vigilia c: Aricina nst natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? Quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certocerte V2 scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere.