5 Cic. Phil. 3, 12–13
12tum vero intolerabile estintolerabile est ed. R: intolerabile si c: intolerabilis est cett. servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicatverissimeque iudicat om. c non esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscriptiP. C. nobis D, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatuscontionatus est D et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die sese ante abdic. hab. D non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigneinsigni V: insignia Faernus accipere voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. CaesareC. Halm: e V: om. D vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit? 13Nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. Est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.
Quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possintpossint Faernus: possetint V: possent D rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatumsenatum haberi D sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiamistud etiam statuistis D intra muros Antoni scelus audaciamque versari.