4 Cic. Phil. 3, 8–11
8Atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudiciooptimo iud. quae D auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem CaesarisC. Caesaris D secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixiut dixi haec D, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. Pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestatepotestatem D. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! Neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulsorepulso D AntonioAntonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus retinenda nobis. 9Illi regibus parere iam a condita urbe didicerantfort. didicerunt (numeri gratia): nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impiusnon ante impius om. D, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patieturpatietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus) Antonium? Quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? Senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. Servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferentereferente D eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat. 10Quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasillaquasilla Ut: quas illa c: cives illius ns pendebatur aurum, numerabaturnon numerabatur Curio Secundus pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabanturnundinabatur (-nantur n2) D. Supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi adad c: at V: om. nst CCCccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1) fortissimos viros civisque optimos trucidavit. 11Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsusexpulsus est D: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibuslegionibus omnibus V relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota eaea vota D quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis. Cum autem est omnis servitusest post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit. misera,