15 Cic. Phil. 3, 37–39
37Quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designatidesignati] optime de re p. meriti (mereri t) add D, propositum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat; 38quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorumvirorum post optimorum add. c: post fortiss. nst amicissimorumqueamicorumque V rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Plancoet ab L. D imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege IuliaIulia V: Tullia D, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eiqueeique c (ii-): que V: Galliaeque nst: atque Muretus exercitus in senatisenatus D populique RomaniRomani om. V potestate praesidioque rei publicaerei p. V: populi R. D sint. Cumque opera, virtute, consilio C. CaesarisC. om. V summoque consensu militummilitum consensu V veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, aa Vc: et a nst gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; 39cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quodet quod] equod V: quod D pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregioL. Egn. duce quaestore optimo, civi egregio Muretus: L. Egn. que opti egregio mo V: L. Egn. duce civi egregio D, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicamin rem p. om. D meritis honores eishis V habeantur gratiaeque referantur. Senatui placere utiut D C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrentreferrent Vc: referent t: referant ns, ita uti e re publica fideque sua videreturvideretur censuerunt c: censuerint (sine videretur) ns.