14 Cic. Phil. 3, 34–36

34 ↷Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vosvos om. D esse aliquando recordamini. Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. Nihil est quod moneam vos. Nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esseferendam esse Muretus: ferendẽ V: ferendam c: esse ferendam nst. 35Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria estest V, Cus.: om. D summo dedecore coniuncta. Quod si iamquod di omen avertant!fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. 36Nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et adet ad V: et D libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciuntomnes iam D patefaciunt Halm: patefaciunt fecerunt V: patefecerunt D in utramque partem quid sentiant, quid velintsentiat, quid velit V. Sunt impii civespro caritate rei publicae nimium multi, sedsed suppl. Lambinus hoc loco: post cives hab. V, om. D contra multitudinempro multitudine D bene sentientium admodum pauciquorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia quae habemus iam accedentaccedent Vc: accedunt nst consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romanide populi R. cns: dei publicae V: de r. p. t 12, 15, 16 ut D ter, ita § 39 libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem facietfacit Cus. libertatem servitutis recordatio.