10 Cic. Phil. 3, 24–26
24 ↷Quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! Praeclara tamen senatus consulta illo ipsoillo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret. 25Praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulumconsulis V senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. Qui enim periculo carerecarere metu et periculo D possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? Ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? Familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullamnullam... provinciam om. V1 Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. Quod idem fecit L. Philippus, virvir om. V1 patre, avo maioribusquemaioribus t suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. TurraniusC. Turranius V: M Anturranius D: M“ Turran. Gruter; idem fecit Sp. OppiusSp V: P. D; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. VehiliusM. Vehilius V: vel D, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt. 26Quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. CestiusC. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st repudiavit. Qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. AnniusT. cn1s: L. Vn2: om t, M. GalliusAnnius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26). O felicem utrumque! nihil enim malueruntmaluerunt V: metuerunt D. C. Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem! hanc enim habebat sempersemper habebat D in ore provinciam. C. CalvisiusCalvisius (-iss- c) D: Celusius V Africam. Nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. Deinde M. Cusini SiciliaM. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns, Q. Cassi Hispania. Non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.