1 Cic. Phil. 3, 1–3
1Serius omnino, patres conscripti, quam tempustempus om. V1 rei publicae postulabatpostulabat Manutius: postulabatvit V1: postulavit V2D, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. BrutiD. om. V1, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur. 2Quae est igitur exspectatio aut quae vel minimiminima D dilatio temporis? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim adfert velvel V: et D nisi D: nihil V: si nihil Halm hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiissacrificiis Halm: sacrificii VD consiliis V: consilii D, sic consiliis exspectari solet. Quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eaeeae Halm: ae V: hae D non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. Auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido equidem consules designatos, simulsimul ac D ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Meamea D: ea V autem festinatio non victoriae solum avida est sedsed om. V etiam celeritatis. 3Quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas?