9 Cic. Phil. 2, 21–23

21P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. Quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectanteinspectante ct, Schol. Bob. ad Mil. § 40: spectante Vns gladio V et Schol.: gladio stricto D populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? Quod quidemquod quidem V: sed quid D ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. At Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eumeum om. n2 facturum id suspicareturfact. id suspicaretur V: suspicaretur (sciscitaretur ct) eum (rem t: om. c) fact. esse D. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. At laetatus sum. Quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat? 22Quamquam de morte ClodiP. Clodii D fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constitutaquid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?quaesitum est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, idid Vcn2: at n1t: et s tot annis post tu es inventus qui diceres?

23Quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctumdisiunctum D ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti.