8 Cic. Phil. 2, 18–20
18 ↷Tam autem eras excors ut tota in oratione tuatua om. D tecum ipse pugnares, non modout non modo D non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiunctadisiuncta codd.: corr. Klotz atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. Ita quod proprie meum estest post totum om. D laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari. 19Iam illud cuius est, non dico audaciae – cupit enim se audacemaudacem dici D – sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? Accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. Haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quiaquia Vc: qui nst tantam rerum repugnantiam non videsvides Ernesti: videas codd.: quia, qui ... videas ... sapis Halm. Nihil profecto sapis. Quid est enim dementius quam, cum rei publicaeipse ante rei publicae hab. D perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria? 20At etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id tete V et Arusian. K. vii. p. 465: om. D, di boni, non decebat! In quo est tua culpa non nullaculpa nulla D. Aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. „Cedant arma togae.“ Quid? tum nonne cesserunt? At postea tuis armis cessit toga. Quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec vero tibi de versibus pluraplura om. D respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omninote om ct, ante omnino habent ns litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivisoperis subsicivis (operis om. t) D: om. V: cf. de Or. ii. 364: Legg. 1. 9 et 13 ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed haec non huius temporis: maiora videamusad maiora veniamus D.