5 Cic. Phil. 2, 10–12
10 ↷Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro: si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, responderorespondero V: -deo t: -debo cns, oblitum esse putetis mei. Non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille nullo modo consulest consul D, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia consularis. 11Ut igitur intellegeretis qualem ipse se consulemconsulem Vn2: consul cett. profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? Haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? Quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodiumte et P. Clod. Muretus: te P. aut Clod. V: P. Clod. D: te Publiumque Clod. P. R. Müller qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. CurioniC. Curioni V (C. om. V1): C. Curionem D, manet, quoniam id domidomi st et Arusian. K. vii. p. 491: domui c: domu n: domus V tuae est quod fuit illorum utrique fatale. 12Non placet M. Antonio consulatus meus. At placuit P. Servilio, ut eum primumprimo D nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuitplacuitque L. D Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivetvivit D auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. LepidoM'. Lepido ante C. Pisoni habent D, L. VolcatioVolcatio cns: Vulcatio Vt, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. Maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primumut me primum Vcn2: ut te primum n1s: ut primum te t decedens ex Syria vidit, complexus et gratulanscongratulans c meo beneficio patriam se visurum esse dixit. Sed quid singulos commemoro? Frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi nonnon mihi D vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.