44 Cic. Phil. 2, 112–114

112hunchunc post diem add. D unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, IturaeosIturaeos del. O. Müller, cum sagittis deducis in forum? Praesidi sui causa se facere dicit. Nonnonne D igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate tete om. D et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. Eripiet etet Vc: om. nst extorquebit tibi ista populus Romanus, 113utinam salvis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. Etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicaerei p. D deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ultaulta b: vita Ut: victa ns est, nondum recuperavit. Habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. Quam volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendumrepellenda Isid. Origg. ii. 29. 13. 114Quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse RomaeRomae Muretus: Roma te V (-ae. tę. V2): Romae regem D licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primumprimum V: primi D cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinumest atque div. V: atque div. est D, tum expositum ad imitandum estest V: si n1s2: sit c: sic n2: sed s1: om. t, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortalimortali] mortali immortali V: om. D immortalitatem non arbitrorarbitror esse V (malo numero) contemnendam.