43 Cic. Phil. 2, 110–111

110Et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? Quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? Quid igitur cessas? Cur non inaugurarisinauguraris Halm: inauguraras V: inaugurare D? Sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quodeo quod V tyrannityranni D: Caesaris V sacerdos eses] ẽ V2 in ras.: est D sive quod mortui! Quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? Nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? Cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diemdie coni. Müller contaminari passus es, pulvinaria noluisticontaminari noluisti V? Aut undique religionem tolle aut usqueaut usque nst: aut ad usque V: actusque c quaque conserva. 111Quaerisquaeres D placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiameloquentiam tuam unus cod. Halmii. Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? Sed praeterita omittamus: