42 Cic. Phil. 2, 107–109

107 ↷Interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuitfuit om. D quod tu D, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? Qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. Quid evenerit postea nesciometum credo valuisse et armaconlegam quidem de caelo detraxisti effecistiqueet fecisti quae D non tu quidem etiam nunc ut similisut sit similis D tui, sed certe ut dissimilis esset sui. 108Qui vero inde reditusreditus inde D Romam, quae perturbatio totius urbis! Memineramus CinnamL. Cinam V nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. Erant fortasse gladii, sedsed V: sed ita c: sed tamen nst absconditi nec ita multi. Ista vero quae et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticasscutati milites, lecticas ns portari videmus. Atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus. 109At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam etet (del. n2) D: est V: sed Halm potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. Numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicispublicis Vns: publ. actis ct et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. Testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.