40 Cic. Phil. 2, 102–104

102Sed ad iter Italiamque redeamus. Deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. Consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissemrespondisset V: possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. Negavi in eam coloniam quae essetquae est D auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. Tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tollerestolleres V, Schol. Cruq. ad Hor. Od. i. 16. 21: videres D, ut aratrumut aratr. Vc: et aratr. nst, Schol. Cruq. circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur. 103Ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. Quo iure, quo ore?Eodem“, inquiesquo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.“ Et si ab hasta, valeat hastavaleat hasta om. D, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu tetute te D liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? Misisse teom. V dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit. 104Quis vero audivit umquamnullius autem salus curae pluribus fuitde fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quid? siquid si D: quod V etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim te dominus modo illis sedibusaedibus Pluygers sed quivis amicus, vicinusvicinus] variam lectionem vicinus in mg. archetypi fuisse arbitror: cf. l. 22 et ad xiv. 13, hospes, procurator arcebit.