4 Cic. Phil. 2, 7–10

7 ↷At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. Quis enim umquam qui paulum modopaulum modo D: paulo V bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? Quid est aliud tollere exex Halm: et V: e D vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? Quam multa iocaioca n: loca cett. solent esseesse om. V in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda! 8Sit hoc inhumanitatisinhum, tuae D: stultitiam incredibilem videte. Quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisiout Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio scripsi, ita fere D (tamen scio nst: tam inscio c, quod probat Landgraf), cf. xii. 14: mus et laetam esse V cett. omissis: ut Tironi et Mustelae iam esse Halm videris? Qui cum hoc ipsoipso] ipsũo V: isto D tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque tete quoque V disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? Quo me teste convincasconvinces D? An chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. Qui possis? sunt enim librarilibera D manu. Iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceatdocuit D. 9Quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? At ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. Quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatissolum ... humanitatis om. D, offici, benevolentiae? Omne autem crimen tuumtuum] meum n2: del. Manutius est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribamscribebam V tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetrasimpetrasti Bake. Quid enim me interponerem audaciae tuae, quamquem D neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere? 10Verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.