36 Cic. Phil. 2, 90–92

90 ↷Qui tu vir, di immortales, etet D: sed V quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! Pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. BambalionisM. Antoni filium post nobilem add. D nepotem. Quamquam bonum tete bonum D timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuistityranni illius sceleratissimi praef. D. Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; 91tu, tu, inquaminquam om. D, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. Tu illos impetus perditorum hominumhominum om. V et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuiuscuius (cui c) Vc: cuiusquam cett. benefici figeretur. Meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. Optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnemomnem D: omen nomen V: omne nomen Muretus: omen omne Halm propter proximum dictatoremproximum dictatorem D: proximum dictatoris V: proximi dictatoris Muretus metum tolleresmetum tolleres Vc: tolleres metum nst. Constituta res publica videbatur aliis, 92mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilisdissimilis esse V (peiore numero)? Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibantvenibant Heusinger: veniebant codd. immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. Itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.